monumenta.ch > Ambrosius > 46
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 45 <<<     >>> § 47

§ 46 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Apage igitur hinc adulescentes Inbricos, ad conuiuia proeliatorum uenimus.
2 inter arma prandendum est.
3 stipatores hic sunt bellici, qui ministrant succincti auro et Babylonicis lumbos suffulti balteis, aureis torquibus nitent colla, aureis bullis zonam tegunt, aureis thecis cultros includunt suos.
4 quibus dimicent cum epulis diuidendis.
5 adsistunt pueri coma nitentes ex gente barbarica ad hos electi usus per singularum distantes aetatum uices.
6 cernas populorum diuersorum ordines, aciem ordinatam putes: uasa exposita argentea, pompam arbitreris: cornu in medio uini plenum non proeliaris, sed epularis instrumentum bucinae, quod discumbentes in certamen accendat.